라틴어 문장 검색

Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 5:1)
Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:1)
imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장4)
ducemque terruit dira quies:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장2)
postremo ipsum devotionibus et veneno peremisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장6)
an illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장5)
adiacere corpora hominum quos vulnera, quos sitis peremerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장8)
Isdem consulibus Asinii Galli mors vulgatur, quem egestate cibi peremptum haud dubium, sponte vel necessitate incertum habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장1)
insessum diris avibus Capitolium, crebris terrae motibus prorutae domus, ac dum latius metuitur, trepidatione vulgi invalidus quisque obtriti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장2)
Druidaeque circum, preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate aspectus perculere militem ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장3)
inducti posthac vocabulo indicum qui in Lepidam, Cassii uxorem, Silani amitam, incestum cum fratris filio et diros sacrorum ritus confingerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 8장3)
intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장2)
accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장2)
dux Claudius Sanctus effosso oculo dirus ore, ingenio debilior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장12)
quocumque oculos Romanus intenderet, captivitatem clademque et dira omnia obversari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION