라틴어 문장 검색

Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 5:1)
quoniam pervicax contumacia plerumque saevientem fatigat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 11:4)
Si vero saevior, maxime pessima est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 3:1)
Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:1)
ea vetustissima militaribus odiis materies et saeviendi principium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장4)
et quidam bonorum caesi, postquam intellecto in quos saeviretur pessimi quoque arma rapuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장5)
imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장4)
Tum ad uxorem versus per memoriam sui, per communis liberos oravit exueret ferociam, saevienti fortunae summitteret animum, neu regressa in urbem aemulatione potentiae validiores inritaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장1)
postremo ipsum devotionibus et veneno peremisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장6)
D. Silanus in nepti Augusti adulter, quamquam non ultra foret saevitum quam ut amicitia Caesaris prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit, nec nisi Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus est M. Silani fratris potentia, qui per insignem nobilitatem et eloquentiam praecellebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장6)
quod haud perinde publice usui habitum quam exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeviebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장11)
postquam caedibus saevitum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora convertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장7)
Saevitum tamen in bona, non ut stipendiariis pecuniae redderentur, quorum nemo repetebat, sed liberalitas Augusti avulsa, computatis singillatim quae fisco petebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장1)
an illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장5)
adiacere corpora hominum quos vulnera, quos sitis peremerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION