라틴어 문장 검색

Haec ac talia flagrans oculis, truci voce, quo latius audiretur (etenim se centuriones et quidam militum consilio miscuerant), ita effudit ut cautos quoque ac providos permoveret, vulgus et ceteri unum virum ducemque, spreta aliorum segnitia, laudibus ferrent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 3장1)
[forte victi] haud perinde rebus prosperis ducem desideraverant atque in adversis deesse intellegebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장3)
studia exercitus raro cuiquam bonis artibus quaesita perinde adfuere quam huic per ignaviam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장4)
dein L. Vitellius interficitur, par vitiis fratris, in principatu eius vigilantior, nec perinde prosperis socius quam adversis abstractus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장11)
sed miles secundis adversisque perinde in exitium ducum accendebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장3)
igitur a laude Cluvii Rufi orsus, qui perinde dives et eloquentia clarus nulli umquam sub Nerone periculum facessisset, crimine simul exemploque Eprium urgebat, ardentibus patrum animis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장2)
centurionemque percontatus, postquam quaesitum sibi crimen caedemque comperit, animadverti in eum iussit, haud perinde spe vitae quam ira in percussorem, quod idem ex interfectoribus Clodii Macri cruentas legati sanguine manus ad caedem proconsulis rettulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장12)
quippe intra vallum deformitas haud perinde notabilis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장8)
'quae prima libertatis facultas data est, avidius quam cautius sumpsimus, ut vobis ceterisque Germanis, consanguineis nostris, iungeremur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장2)
restitit idem Valentinus obstruxitque civitatis suae auris, haud perinde instruendo bello intentus quam frequens contionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장11)
periti imperitique nandi perinde attolluntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장14)
simul Cerialem neque satis cautum et pluribus nuntiis huc illuc cursantem posse medio intercipi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장2)
nam cum multiplici undique familia conparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 10장 2:2)
quae si qui inuestigare et persequi uelit, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 6:3)
in obeundis expeditionibus dubium cautior an audentior, exercitum neque per insidiosa itinera duxit umquam nisi perspeculatus locorum situs, neque in Britanniam transuexit, nisi ante per se portus et nauigationem et accessum ad insulam explorasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 58장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION