라틴어 문장 검색

Quae primum bene parta sit nullo neque turpi quaestu neque odioso, deinde augeatur ratione, diligentia, parsimonia, tum quam plurimis, modo dignis, se utilem praebeat nec libidini potius luxuriaeque quam liberalitati et beneficentiae pareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:3)
Atque etiam si considerare volumus, quae sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 137:4)
luxuria vero cum omni aetati turpis, tum senectuti foedissima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:4)
Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae infideli data sit, videant, ne quaeratur latebra periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:4)
quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:3)
Non enim falsum iurare periurare est, sed, quod EX ANIMI TUI SENTENTIA iuraris, sicut verbis concipitur more nostro, id non facere periurium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:1)
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:4)
fraus enim astringit, non dissolvit periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:6)
Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus subpeditantur mari, quae vel capiuntur vel inportantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:1)
sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:6)
de luxuria purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:9)
in urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:3)
nihil obstat quin trabe vasta Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante seductum moneat:
(페르시우스, 풍자, satire 586)
"'Luxuriae rictu Martis marcent moenia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:8)
Aspice late luxuriam spoliorum et censum in damna furentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION