라틴어 문장 검색

et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 375:1)
postremo repulsi inde adeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent visa - in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 378:1)
vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 380:1)
me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim aut accusator collegae exsistam, ut alieno crimine innocentiam meam protegam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 591:1)
proelium in aditu fori maiore impetu quam perseverantia commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 249:1)
potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia quantam innocentia dabat disseruerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 197:1)
hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 285:1)
asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 494:1)
vicit perseverantia Fulvius, quod nulla vi abstrahi ab obsidione potuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:3)
quam perseverantiam in exsequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION