라틴어 문장 검색

animus uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:2)
His ista iactas, quos decem annorum gravi regno subactos Pyrrhus exsolvit iugo?
(세네카, Troades 351:1)
an quisquam in mediis persolvit vota procellis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2511)
iam deus amplexu votum persolvit, at illi aurea divinas urna profudit aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b19)
igitur iste sic praefectorius, sic senator, cuius moribus quod praeconia competentia non ex asse persolvo, generi sui moribus debeo, multorum plus quam bonorum odia commovit adhuc ignoranti mihi, adhuc amico, tamquam saeculo meo canere solus versu valerem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 7:1)
inc est quod decimam tuae saluti ix actam trieteridem dolemus tque in temporibus vigentis aevi iniuste tibi iusta persoluta.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 3:4)
quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses 1 Reienses, 2 Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse col- latam, Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 8:1)
Ecce, ut iniunxeras, quae restant sepulto iusta persolvimus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:1)
sed opertae conscia culpae cuncta pavet tacitasque putat sentire sorores, namque ut virgineo stetit in grege durus Achilles exsolvitque rudem genetrix digressa pudorem, protinus elegit comitem, quamquam omnis in illum turba coit, blandeque novas nil tale timenti admovet insidias:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권235)
Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum Urbis amor!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici23)
extra autem niveo qui margine caerulus amnis vivit et in summum fundo patet omnis ab imo, cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus suadeat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci32)
Saturnus mihi compede exoluta et multo gravidus mero December et ridens Iocus et Sales protervi adsint, dum refero diem beatum laeti Caesaris ebriamque aparchen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres3)
saevas exsolvite grates.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum25)
"si vos placita hostia iuvi, si non attonitis vatis consulta recepi auribus et Thebis nondum credentibus hausi, haec Amphioniis pro me persolvite tectis ac mihi deceptum, precor, exorate parentem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권346)
"tunc tempus erat, cum sanguis Achivum integer, ire ultro propriamque capessere pugnam, non plebis Danaae florem regumque verendas obiectare animas, ut lamentabile tantis urbibus induerem capiti decus, aspera quando praeteriit virtus, nunc saltem exsolvere fas sit, quae merui, scis namque, socer, licet alta recondas volnera et adflictum generi vereare pudorem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권71)

SEARCH

MENU NAVIGATION