라틴어 문장 검색

Quod si ut philosophos salves ea quae per miracula fiunt a disciplinis vel regulis illorum excipias, aut in his vocabula propriam significationem non observare dicas, ut videlicet proprie dicatur visio vel partus qui per miracula fiunt, quanto magis in ipso auctore miraculorum id concedi oporteat, ut illius excellentiae singularitas aliquid habeat proprium, quod sicut humanas cogitationes, ita et humanarum disciplinarum transcendat traditiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:11)
De quo si quid de aliqua similitudine de creaturis ad Creatorem vocabula transferimus, quae quidem vocabula homines instituerunt ad creaturas designandas quas intelligere potuerunt, cum videlicet per illa suos intellectus manifestare vellent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:6)
Nescio quo pacto una creditur esse substantia, cum non dicatur una esse persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:7)
XI. Quaerunt autem quomodo in Deo una penitus permanente substantia vel essentia aliqua, ibi proprietatum sit diversitas, secundum quas Trinitas personarum constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 40:1)
Tunc vero etiam numero sunt diversa, cum ita tota quantitate suae essentiae sunt discreta, ut in computatione sibi queant admisceri, cum videlicet dicitur unus, duo, tres, etc. Quod tunc quidem fieri potest cum non solum hoc non est illud, verum etiam nec ipsum, nec aliud de ipso est de substantia alterius, ut hic homo et ille, et etiam in eadem manu hic digitus et ille.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:12)
quarum vero diversa substantiae ratio est, ipsae etiam sunt diversae, patenter ostendit quaecunque diffinitionibus propriis discrepant, etsi eadem numero illa esse contingat, ut eadem videlicet res aliqua hoc sit et illud, nihilominus tamen illa dici diversa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:8)
Ad hunc igitur modum cum in singulis rebus, una permanente substantia, possint innumerabilia assignari, secundum proprietates suas ab invicem diversa, quid mirum si una permanente divina essentia, diversae quae in illo sint proprietates, secundum quas distingui tres personae queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:1)
Si quis forte id quod de rerum identitate, vel proprietatum diversitate monstramus, non satis ad rem quam proposuimus pertinere dicat, nisi etiam in aliquibus rebus una permanente essentia, plures quoquo modo personas inesse demonstremus, agnoscat nullam ex toto similitudinem, sed ex parte aliquam induci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:4)
Sicut autem, juxta grammaticos persona sub disjunctione facilius describitur hoc modo:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:3)
Persona est in illa summa Trinitate Deus Pater vel ejus Filius, sive amborum Spiritus sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:5)
Cum vero ait invisibilia ipsius vel ejus virtus, per hoc quod ipsius et ejus Patrem dixerit, ipsum expressit, cujus videlicet tam ipse Spiritus quam Filius esse dicitur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:12)
cum autem subdit, et divinitas, subaudis similiter intellecta conspicitur, unitatem divinitatis in tribus illis personis assignari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:13)
Quomodo autem philosophi hanc personarum distinctionem in una divinitatis essentia, per similitudinem alicujus mundanae creaturae, et eorum quae in ipsa sunt creatura vestigare poterunt atque invenire, facile, credo, poterit assignari in his quae ex materia et forma, vel ad similitudinem materiae et formae dixerunt consistere, verbi causa:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:1)
ipsum vero sigillum ex his duobus materiatum atque formatum dicitur, quibus videlicet sibi convenientibus ipsum est compositum atque perfectum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:4)
Cum autem per illum sigillari ceram contingit, jam in una aeris substantia tria sunt proprietate diversa, aes videlicet ipsum, sigillabile, et sigillans.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION