라틴어 문장 검색

perspicere ut possis res gestas funditus omnis non ita uti corpus per se constare neque esse nec ratione cluere eadem qua constet inane, sed magis ut merito possis eventa vocare corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:22)
sed vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle, si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum perspicis omnem naturam rerum, qua constet compta figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:7)
nempe ubi eas partis unius corporis omnis, summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo formai speciem totius corporis eius, quod super est, si forte voles variare figuras, addendum partis alias erit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:5)
Illud in his rebus minime mirabile habendumst, cur, ea quae feriant oculos simulacra videri singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:11)
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, non Tyrrhena retro volventem carmina frustra indicia occultae divum perquirere mentis, unde volans ignis pervenerit aut in utram se verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:1)
ut qui carnifices expertus est et tormenta membrorum, aut qui infaustas pertulit orbitates, vel cui nota quondam adflicta censoria est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:2)
Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est, Quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta Despiceret, staretque super titubantia fultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:7)
His terque quaterque Vocibus excitum postquam cessare videbat, Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit, Sponte per incautas audet tentare tenebras, Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono Expertus cessisse deo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:20)
Sexagesima, Marciane, messis Acta est et, puto, iam secunda Cottae, Nec se taedia lectuli calentis Expertum meminit die vel uno.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXX1)
expertus quidam participium praeteriti temporis [sed] vim praesentis habere volunt, quia praesens deficit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6761)
ut expertus et expers;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1823)
nam expertum rerum si dixero, significo peritum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1824)
Horatius expertus vacuum Daedalus aera pennis non homini datis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 158)
hic postea verum expertus est fulmen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5855)
sive fide sev quis bello est expertus et armis in his enim dextera comprobatur, fide et virtute.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2351)

SEARCH

MENU NAVIGATION