라틴어 문장 검색

Quam devorare patula cum vellet gula, Arripuit illa prope iacentem surculum, Et pertinaci morsu transversum tenens, Avidum sollerti rictum frenavit mora.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.2)
Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum severitatis;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:1)
Perturbat me longa et pertinax valetudo Titi Aristonis, quem singulariter et miror et diligo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 1:2)
Quod tamen si quis exstiterit, qui putet nos laetius fecisse quam orationis severitas exigat, huius - ut ita dixerim - tristitiam reliquae partes actionis exorare debebunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 6:1)
Terret me haec tua tam pertinax valetudo, et quamquam te temperantissimum noverim, vereor tamen ne quid illi etiam in mores tuos liceat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 1:1)
Ut in vita sic in studiis pulcherrimum et humanissimum existimo severitatem comitatemque miscere, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam excedat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 1:1)
haec nisi tu pariter simili cum fratre levares, vix mens tristitiae nostra tulisset onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1016)
di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur, tristitiam poni per sua festa iubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 16)
Dumque refert Iole factum mirabile, dumque Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem res nova tristitiam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 36:1)
tristitiae causam siquis cognoscere quaerit, ostendi solem postulat ille sibi, nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato gramina, nec pleno flumine cernit aquam ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 44)
di facerent utinam talis status esset in illo, ut non tristitiae causa dolenda foret!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 46)
sed quis, tyranne pertinax, hunc inpotentem spiritum determinabit exitus?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.128)
aiunt iugali vix habilem toro primis in annis forte puellulam Christo calentem fortiter inpiis iussis renisam, quo minus idolis addicta sacram desereret fidem, temptata multis nam prius artibus, nunc ore blandi iudicis inlice, nunc saevientis carnificis minis, stabat feroci robore pertinax corpusque duris excruciatibus ultro offerebat non renuens mori.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis5)
exim iurgia turbidos armarunt animos, et male pertinax vincendi studium subiacuit casibus asperis.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말9)
omitte vero tristitiam tuam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 417)

SEARCH

MENU NAVIGATION