라틴어 문장 검색

Welfo igitur Jerusalem perveniens, adorato Jesu Domino et ejus sepulcro, post aliquot dies navigio usque ad insulam Cyprum reversus est, ubi et ipse infirmitate detentus, mortuus et sepultus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 86:3)
et nunc per convallem Damasci et Camollam descendentes, sed Tabariam praetermittentes ad Caesaream Cornelli pervenerunt, illic positis tentoriis pernoctantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:5)
- Quod Baldewinus rex advenientibus principibus necessaria subministrans, eis pro Dagoberto patriarcha intercedentibus annuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 27:2)
alii validis ventorum flatibus dispersi, ac per ignotum jactati mare et vagi facti, Accaron pervenerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:3)
Videntes autem hanc Sarraceni invio cursu et nimium maturata fuga attritam, ac in limo littoris arenosi infixam, velociter navigio advenerunt ut viros naufragantes percuterent, et res illorum et omnia quae vitae erant necessaria diriperent, ac inter se dividerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:6)
- Quomodo Sarraceni, adveniente Baldewino, obsidionem urbis Japhet dimiserint, et utrinque agros suos excoluerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 49:2)
Dehinc octo diebus per fetentia flumina Sodomae et Gomorrhae, et deserta loca, et per montium difficultates gradiens, cum universis sociis suis gravi defectione oppressus, ad habitationem quorumdam Syrorum Christianorum pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 54:3)
nos dispersi sumus, de quibus solus ego ad vos perveniens, vix aufugi, ut nuntiarem vobis, ne ejus arma et copias exspectetis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:3)
Cum subito ad aures illi pervenit quomodo rursus Ascalonitae, Turcis in conventione solidorum a Damasco accitis, praesidium firmare decreverunt ad expugnandum castellum, quod dicitur ad S. Abraham, et destruendum quod tunc quidam Walterus, cognomine Mahumet, post mortem Rorgii dono regis susceptum, tuebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:2)
- Quomodo regi Graecorum advenienti Boemundus in bello occurrerit, Dyrrhachium amplius impugnans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 81:2)
Ante hanc obsidionem civitatis Sagittae, tempore Rogationum instante, scilicet ante dies Pentecostes, iidem Turci in equitatu quatuor millium loricatorum [0675C] a Damasco egressi, et in regionem Tabariae profecti, hinc et hinc insidiis positis, trecentos viros in equis velocissimis praemiserunt, qui solito impetu et assultu viros a munitione abstraherent usquedum ad locum insidiarum perveniretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 106:1)
Ubi Genuensibus, qui in eodem voto Jerusalem eundi conspiraverant, assumptis, et mutua fide firmatis sibi, octoginta vero galeidis eorum sibi associatis, ad Amiroth, civitatem imperatoris Graecorum, navigio pervenit, ubi escas et vitae necessaria vi undique conferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 6:2)
Tankradus in virtute magna hunc intelligens advenisse, accitis usquequaque viris suis, ab urbe Antiochia illic occurrit, ad eumdem portum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 10:2)
Mane autem facto, requisivit Tankradus, qua de causa advenisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 10:4)
- Ibi rex Tripolin adveniens, Bertrannum suscepit in hominem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION