라틴어 문장 검색

vastationem namque sub Ciminii montis radicibus iacens ora senserat, conciveratque indignatione non Etruriae modo populos sed Umbriae finitima.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 521:2)
movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus praesidiis urbium relictarum excidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 667:2)
tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 43:1)
felix annus bellicis rebus, pestilentia gravis prodigiisque sollicitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 446:1)
multis rebus laetus annus vix ad solacium unius mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 681:1)
cum pestilentia civitas laboraret, missi legati ut Aesculapi signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha5)
accessit et ab pestilentia commune malum quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 394:1)
eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in longos morbos quam in perniciabiles evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 362:1)
eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est, et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 363:1)
pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 722:2)
deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 335:1)
cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostes esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 254:1)
supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 553:1)
pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in urbe tanta erat ut Libitina funeribus vix sufficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 228:1)
pestilentiae tanta vis erat ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiaverint ut is numerus effici militum non potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 231:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION