라틴어 문장 검색

Ceterum Alexander cum statuisset desistere incepto - quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur - , tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 23:1)
tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte per invia saxa cursuris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 25:1)
Rex Balacro, qui specularetur, praemisso cognoscit petram fuga Indorum esse desertam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 26:1)
Arae in petra locatae sunt Minervae Victoriae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 28:2)
Ducibus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum est, petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela permissa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 29:1)
in latitudinem stadia diffusus profundo alveo et nusquam vada aperiente speciem vasti maris fecerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 11:2)
Una ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt, armaque capere milites et ire in ordines iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 31:3)
Cete- rum amnium coetus maritimis similes fluctus movet, multoque ac turbido limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, iter, qua meatur navigiis, in tenuem alveum cogitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 10:1)
Ducibus deinde sumptis amnis peritis defluxit ad insulam medio ferme alveo enatam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 35:1)
quam torrentia praecipiti alveo incurrunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 10:1)
Ipse est petra super quam hedificata est Ecclesia.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:22)
Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis "Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam", et alibi "Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam", manifestum est quod ei natura legem non dedit. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:9)
qui quidem Fons, in arce sue simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex habundantia bonitatis. 16.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:30)
Bonosus, inquam, - quia secundum prophetam omnis diaboli virtus in lumbo est - trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:7)
"beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION