라틴어 문장 검색

quarum est cotidiana conveniens constansque conversio, nec habent aetherios cursus neque caelo inhaerentes, ut plerique dicunt physicae rationis ignari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 54:4)
Alia quoque ex ratione et quidem physica magna fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poetis suppeditaverunt, hominum autem vitam superstitione omni referserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:1)
physica ratio non inelegans inclusa est in impias fabulas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:1)
Videtisne igitur ut a physicis rebus bene atque utiliter inventis tracta ratio sit ad commenticios et fictos deos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:1)
eodemque tempore illa omnia quae a te physice dicta sunt de vi ignea deque eo calore ex quo omnia generari dicebas loco suo quaerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 18:3)
neque id dicitis superstitiose atque aniliter sed physica constantique ratione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 93:4)
Omnis enim, quae [a] ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id, de quo disputetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 9:3)
Sed potest eadem esse prudentiae definitio, de qua principio diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 184:1)
Quodsi Aquiliana definitio vera est, ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:1)
Agerent enim tecum lege primum Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in iure sua physici vindicarent [ornati homines in dicendo et graves], quibuscum tibi iusto sacramento contendere non liceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 42:1)
Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri - , non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:1)
omniaque, quae sunt vel generum vel partium nomina, definitionibus, quam vim habeant, est exprimendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:4)
est enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam explicatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:5)
si enim aut mihi facere licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne ius civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam artem iuris civilis habebitis, magis magnam atque uberem quam difficilem et obscuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 190:3)
eademque ratione dicantur ei quos φυσικούσ Graeci nominant eidem poetae, quoniam Empedocles physicus egregium poema fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION