라틴어 문장 검색

nec timuit praecipitem Africum decertantem Aquilonibus nec tristis Hyadas nec rabiem Noti, quo non arbiter Hadriae maior, tollere seu ponere volt freta;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 34)
precibus non linquar inultis teque piacula nulla resolvent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 2811)
quem Venus arbitrum dicet bibendi?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 77)
interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
sunt certa piacula, quae te ter pure lecto poterunt recreare libello.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 119)
ut quocumque loco fueris vixisse libenter te dicas, nam si ratio et prudentia curas, non locus effusi late maris arbiter aufert, caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt, strenua nos exercet inertia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1112)
atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium convenire nemo dubitaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 184:2)
addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 249:3)
facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud , magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 44:2)
Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장1)
sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 5:1)
Si te bene novi, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae voluisses nec per omnia dissimiles;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 3:1)
Te arbitrum addiximus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 2:2)
fatalis sedet inter potentes arbiter pastor deas.
(세네카, 아가멤논 13:12)
ad te arbitrum odia nostra non mittimus:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION