라틴어 문장 검색

precibus non linquar inultis teque piacula nulla resolvent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 2811)
"signa ego Punicis adfixa delubris et arma militibus sine caede" dixit "derepta vidi, vidi ego civium retorta tergo bracchia libero portasque non clausas et arva Marte coli populata nostro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 56)
sunt certa piacula, quae te ter pure lecto poterunt recreare libello.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 119)
sic qui promittit civis, urbem sibi curae, imperium fore et italiam, delubra Deorum, quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, omnis mortalis curare et quaerere cogit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate14)
Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장9)
Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장5)
ad tua coniunx candida tauri delubra cadet, nescia aratri, nullo collum signata iugo.
(세네카, 아가멤논 7:10)
Delubra et aras caelitum et patrios lares post longa fessus spatia, vix credens mihi, supplex adoro.
(세네카, 아가멤논 8:1)
haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:19)
qualis impressa fugax taurus bipenni volnus et telum ferens delubra vasto trepida mugitu replet, aut quale mundo fulmen emissum tonat, sic ille gemitu sidera et pontum ferit, et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas excepit omnis;
(세네카, Hercules Oetaeus 12:16)
Delubra et aras petere constitui sacras, caesis litare victimis numen deum, ut expientur noctis et somni minae terrorque in hostes redeat attonitus meos.
(세네카, 옥타비아 11:25)
delubra petunt haut ut voto numina placent, sed iuvat ipsos satiare deos.
(세네카, 오이디푸스 2:53)
qui quamquam sibi vindicare summum possit iure locum, tamen necesse est illam vincere quae parit parentes, salve, Narbo potens salubritate, urbe et rure simul bonus videri, muris, civibus, ambitu, tabernis, portis, porticibus, foro, theatro, delubris, capitoliis, monetis, thermis, arcubus, horreis, macellis, pratis, fontibus, insulis, salinis, stagnis, numine, merce, ponte, ponto;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium11)
o convivia, fabulae, libelli, risus, serietas, dicacitates, occursus, comitatus unus idem, seu delubra dei colenda nobis tecta inlustria seu videnda Livi, sive ad pontificem gradus ferendi, sive ad culmina Martii Myronis, sive ad doctiloqui Leonis aedes (quo bis sex tabulas docente iuris ultro Claudius Appius lateret claro obscurior in decemviratu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium101)
"- sub inania natum Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes, hos abolere metus magici iubet ordine sacri Carpathius vates puerumque sub axe peracto secretis lustrare fretis, ubi litora summa Oceani et genitor tepet inlabentibus astris Pontus, ibi ignotis horrenda piacula divis donaque - sed longum cuncta enumerare vetorque;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권58)

SEARCH

MENU NAVIGATION