라틴어 문장 검색

hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat, aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis compulsus angustiis, in amplitudinis suae societatem assumpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 2:2)
Et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes, absque sui permissu principem alium institutum, postea tamen sollicitudine discussa vixere securius, quod ille (ut erat benivolus et pius) consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 6:1)
Humatis denique, pro locorum et temporis ratione, honoratis quibusdam inter defunctos, reliqua peremptorum corpora dirae volucres consumpserunt, assuetae illo tempore cadaveribus pasci, ut indicant nunc usque albentes ossibus campi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 16:1)
Karolus vero haec audiens, mandans eorum fidelitatis fidem suscepturos et honoraturos, Rotcausus et Gaidus ducibus cum nobilis Foroiulanorum consilio inito, ut viriliter se contendissent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 63)
Post non multum tempus ab eodem Carolus meruerunt, et honorati sunt ab ipso, ad suam reversi sunt patria.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 75)
Karolus rex die nativitatis Domini nostri a praedicto Iohanne papa accepit benedictionem imperialem multisque muneribus honoravit sanctum Petrum et praedictum papam, atque dehinc benedictione apostolica percepta remeavit in Franciam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:1)
Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:5)
cui successit Honoratus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:6)
Verum pietas Dei non concessit sanguinem finem litis finiri.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:11)
Odo vero rex strenuis secum assumptis viris ire ad regem perrexit Arnulfum multisque honoribus eum honoravit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:5)
Sepe fidem falso mendicat inharcia teste, Sepe dolet pietas criminis arte capi.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:9)
Reddere gaudet homo nequam pro melle uenenum, Pro fructu penam, pro pietate dolum.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:8)
Cui nocui, nocet ille michi, multisque peperci, Qui michi non parcunt, pro pietate nocent.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:8)
Hic timor, hec pietas cum nece sera uenit.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:8)
I procul et pietas hec erit apta michi.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et sue 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION