라틴어 문장 검색

Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장27)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장53)
Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장1)
accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum, in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente poenam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장38)
Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장45)
Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장7)
o patrui germen, cui nominis heres successi, sublime decus torrentis Hiberi, stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans inque tuo crevi gremio, partuque remoto tu potius Flaccilla mihi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:20)
numquam te, sancte, pigebit iudicii nec te pietas suprema fefellit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:195)
adde, quod eunuchus nulla pietate movetur nec generi natisve cavet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:104)
laeta subit Romam pietas et gaudia paene moverunt lacrimas tantoque exultat alumno:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:236)
scilicet egregius morum magnoque tuendus et cuius meritis pietas in fratre recedat!
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:152)
tunc ipse paterna successit pietate mihi tenerumque rudemque fovit et in veros eduxit principis annos, Rufinumque tibi, quem tu tremuisse fateris, depulit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:197)
te perdita iura, te pater ultorem, te nudi pulvere manes, te pietas polluta rogat;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:270)
sed numero languet pietas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:297)
sed numquam oblita decoris obscaenam latebram pietas ignava requiret.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION