라틴어 문장 검색

Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Dic, oro te, quae facit causa, ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:3)
Festina tibi vindicem parare, Ne nigram cito raptus in culinam Cordylas madida tegas papyro Vel turis piperisve sis cucullus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II2)
Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem, Nec volo boletos, ostrea nolo:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLV4)
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino, Sugitur inciso mitulus ore mihi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX2)
Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam, Quam tot diebus noctibusque captavit, Ter poscit apri glandulas, quater lumbum, Et utramque coxam leporis et duos armos, Nec erubescit peierare de turdo Et ostreorum rapere lividos cirros.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX2)
Sed cocus ingentem piperis consumet acervum Addet et arcano mixta Falerna garo:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII3)
Sumen, aprum, leporem, boletos, ostrea, mullos Mittis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXVIII2)
Aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XIV2)
Et fatuam summa cenare pelorida mensa Quosque tegit levi cortice concha brevis, Ostrea Baianis quam non liventia testis, Quae domino pueri non prohibente vorent?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII2)
facta selibra est, Sed piperis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVII2)
Tanti non emo, Sexte, piper.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVII3)
In quo non magis invenitur herba, Quam Cosmi folium piperve crudum;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII5)
Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION