라틴어 문장 검색

praetores quorum iuris dictio erat tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 422:1)
Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret volnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 447:1)
Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2103)
quasi in piscinam rete qui iaculum parat, quando abiit rete pessum, adducit lineam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 16)
Homines vetere more ut ferae in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장1)
Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes de luto et virgulis facere loca, quae subirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장5)
satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodis speciem deformati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장36)
Arcadia vero civitas est non ignota Clitor, in cuius agris est spelunca profluens aqua, e qua qui biberint, fiunt abstemii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장82)
quibus autem locis fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum amplissima longitudine et amplitudine uti piscinam fecerunt contra eum locum, qua specus agebantur, eamque e puteis et e portu impleverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장45)
ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine cum avertere eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 75:1)
Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agricultura refert M. Catonem qui post Uticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta milibus vendidisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION