라틴어 문장 검색

in piscibus quoque media aetas, quae nondum summam magnitudinem implevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 8:5)
levior piscis inter saxa editus, quam in arena;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 9:3)
medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, et lupus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 1:3)
Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi, bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis, porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXI De his quae mali succi sunt. 1:1)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cochleae, cybium, potionesque vel frigidae, vel ferventes;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 3:2)
Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliis, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 2:1)
teneri pisces, ostrea, , caseus et recens et vetus, crassa vel tenera caro, vinum dulce, mulsum, defrutum, passum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVIII De his quae intus facile aut difficillime corrumpuntur. 1:4)
At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves, et eae potius duriores, duri pisces;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVIII De his quae intus facile aut difficillime corrumpuntur. 2:1)
saxatiles, et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 2:1)
Ex quo colligi potest, neque avem, neque venationem, neque piscem dari debere, nisi generis durioris.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:10)
cachryos acetabulo, piperis granis quadraginta:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 5:4)
piperis grana sex, nitri, cerae, singulorum p. )-(. x. mellis p. z. olei heminam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 29:8)
piperis grana xxx.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 40:4)
piperis grana LVI.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 5:3)
casiae, iridis, cinnamomi, nardi, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. croci p. )-(. I. z, piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decoquuntur, donec mellis crassitudo his fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION