라틴어 문장 검색

in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 8:4)
leuior piscis inter saxa editus quam in harena, leuior in harena quam in limo.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 9:3)
medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 1:2)
pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri uirosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique riui ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:8)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque uel frigidae uel feruentes, apsinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 3:3)
Minima inflatio fit ex uenatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisue, ouis uel mollibus uel sorbilibus, uino uetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 26장 2:3)
ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et uetus, crassa uel tenera caro, uinum dulce, mulsum, defrutum, passum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 1:2)
At minime intus uitiantur panis sine fermento, aues et eae potius duriores, duri pisces:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 2:1)
pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 29장 2:1)
Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 13:2)
Quin etiam fouere aqua calida marina, uel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:6)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:1)
caput radere, idque perfundere aqua calida uel marina uel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 3:2)
Ex quo colligi potest neque auem neque uenationem neque piscem dari debere nisi generis durioris.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:7)
Aquam marinam uel muriam duram feruefacere oportet, deinde in peluem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et uestimento tegere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION