라틴어 문장 검색

equos et arma classibusque horrens fretum propone et alto sanguine exundans solum et tota captae fata Dardaniae domus regesta Danais, comprime affectus truces mentemque tibimet ipsa pacifica tuam.
(세네카, 아가멤논 5:6)
Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:1)
Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter iura dat Eois, alter compescit Hiberas, alter Achaemenium secludit Zeugmate Persen, hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant, hi fora pacificis emendant fascibus, illi castra pia statione tenent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum62)
"nonne sub excelso spirantis limite caeli, Amphiarae, vides, cursus ut nulla serenos ales agat liquidoque polum complexa meatu pendeat aut fugiens placabile planxerit omen?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권185)
eum dicta ferens Theseia Phegeus adstitit, ille quidem ramis insontis olivae pacificus, sed bella ciet bellumque minatur, grande fremens,nimiumque memor mandantis et ipsum iam prope, iam medios operire cohortibus agros ingeminans, stetit ambiguo Thebanus in aestu curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권320)
nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 455:1)
Maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 196:1)
erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 372:1)
in eo maximam spem habebat, praeterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriae placabilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, qui victor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate regis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 386:2)
pingvis ubi et placabilis ara dianae 'pinguis' frequenti sacrificio, 'placabilis' autem ac si diceret, non qualis ante fuit, vel illic vel apud Tauros, humano gaudens cruore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7641)

SEARCH

MENU NAVIGATION