라틴어 문장 검색

Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: " Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장11)
Hic in plateis civitatis vindicabitur et quasi pullus equinus fugabitur et, ubi non speravit, apprehendetur;
(불가타 성경, 집회서, 23장30)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: " In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: "Vae, vae!"; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
(불가타 성경, 아모스서, 5장16)
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: " Ubi est Dominus Deus tuus? ". Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
(불가타 성경, 미카서, 7장10)
In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
(불가타 성경, 나훔서, 2장5)
"Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장7)
Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Ierusalem et unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine dierum;
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장4)
Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장3)
et ante ianuas domorum et in plateis sacrificabant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장55)
vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장9)
Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장38)
Et aedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장48)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장54)
Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장9)
Unde Ptolemaeus, excipiens seorsum in quoddam atrium columnatum quasi refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION