라틴어 문장 검색

nam, si diu iacui vel ambulavi, post somnum demum lectionemque non vehiculo sed, quod brevius quia velocius, equo gestor.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 5:2)
Nunc destino partim orariis navibus, partim vehiculis provinciam petere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 152)
Prudenter autem constituis interim navibus, interim vehiculis uti, prout loca suaserint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 163)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Sicut saluberrimam navigationem, domine, usque Ephesum expertus ita inde, postquam vehiculis iter facere coepi, gravissimis aestibus atque etiam febriculis vexatus Pergami substiti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A1)
Per hunc marmora fructus ligna materiae et sumptu modico et labore usque ad uiam nauibus, inde magno labore maiore impendio uehiculis ad mare deuehuntur ... hoc opus multas manus poscit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 2:2)
ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx per medias Histri plaustra bubulcus aquas, aspicis et mitti sub adunco toxica ferro, et telum causas mortis habere duas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 73)
nec te causas nescire sinemus, horrida Sarmaticum cur mare duret hiems, proxima sunt nobis plaustri praebentia formam et quae praecipuum sidera frigus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1016)
"ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권219)
"ait plaustroque morantes sustulit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권437)
"in plaustro scirpea lata fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권438)
"et mane in medio plaustra fuere foro."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권441)
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:7)
Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones flexerat obliquo plaustrum temone Bootes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:1)
Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure revulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit gravitas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:4)
perque novos pontes, subter labentibus undis, ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1014)

SEARCH

MENU NAVIGATION