라틴어 문장 검색

nec iam posse dici id quod antea iactare soliti sint, non esse in plebeiis idoneos viros ad curulis magistratus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 392:1)
quin contra patricios aliquot damnatos post tribunatum, neminem plebeium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 392:3)
consulatum superesse plebeiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 394:1)
nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 411:1)
iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 417:1)
hocine est in commune honores vocare, ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 439:1)
'Timeo' inquit, 'ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 440:1)
quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se, non suffragio, creatum dicat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 441:1)
nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 446:3)
quid igitur aliud quam tollit ex civitate auspicia qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 448:1)
quia patricii se auctores futuros negabant, prope secessionem plebis res terribilesque alias minas civilium certaminum venit, cum tandem per dictatorem condicionibus sedatae discordiae sunt, concessumque ab nobilitate plebi de consule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno, qui ius in urbe diceret, ex patribus creando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 463:2)
quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 58:1)
quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi volebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 176:1)
quin aut toto cedendum esse, ut plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam possessionem integram a patribus accepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 183:1)
fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 229:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION