라틴어 문장 검색

Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in contione pro rostris laudes liberi dicerent et instar lugubrium carminum ad fletus et gemitus audientium pectora concitarent:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:13)
"Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:4)
Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum noverant, et, ut veros hominis exprimeret affectus, ipse salvator ploravit, quem suscitaturus erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:5)
Laetus erat vultus et universis circa plorantibus solus ipse ridebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:10)
Quae peccata fletus iste non purget?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:3)
nemo mentiens plorat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:7)
His Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:25)
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis iratis, at tu victrix provincia ploras.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I15)
nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V75)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
aut odit pueros aut ficta paelice plorat, uberibus semper lacrimis semperque paratis in statione sua atque expectantibus illam, quo iubeat manare modo;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI140)
tu credis amorem, tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas, si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI141)
"tota vix hoc ego nocte redemi te plorante foris;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX35)
ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII51)

SEARCH

MENU NAVIGATION