라틴어 문장 검색

autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios dicimus, et singularia pluralibus miscet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 217:2)
sane 'Patavi' minorem nominativo genetivum fecit, cum genetivus numquam pauciores syllabas nominativo suo habere debeat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2476)
scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 164:2)
Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, caedi caedis."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 4:1)
arcadas accusativus est pluralis, cuius ultima syllaba ideo brevis est, quia nominativus pluralis 'es' terminatur, ut 'hi Arcades', ut 'delphines delphinas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3642)
delphinas 'nas' ideo brevis est, quia graeca declinatio est, sicut "Arcadas accensos monitu". nam omnia graeca no- mina, quae nominativo plurali 'es' terminantur, ut 'Arcades' 'del- phines' 'naides', accusativum pluralem corripiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 561)
et 'pinea silva lucus fuit' tale schema est ut nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes feminino plurali femininum singulare iungitur, item neutrum singulare, ut ite meae, quondam felix pecus, ite capellae, aut duobus femininis pluralibus masculinum singulare, ut Iraeque Insidiaeque, dei comitatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 853)

SEARCH

MENU NAVIGATION