라틴어 문장 검색

quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 31:1)
enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur , propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit, enthymema tantum intelligi contentum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 373:1)
id unum epilogi genus visum est plerisque Atticorum et philosophis fere omnibus, qui de arte oratoria scriptum aliquid reliquerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 25:1)
oratoria urbanitas rara nec ex arte propria sed ad hanc consuetudinem commodata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 123:3)
narrare, quae salsa sint, inprimis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laelii collegaeque eius in provinciam festinantium contentione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 147:5)
cervicem videtur Hortensius primus dixisse, nam veteres pluraliter appellabant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 98:3)
cuius praeclara apud Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 142:2)
nam, cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 247:2)
est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur, gladio pugnacissima gens Romani (gens enim ex multis), vel ex diverso, qui non risere parentes, nec deus hunc mensa dea nec cubili est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 162:1)
sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 174:1)
autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios dicimus, et singularia pluralibus miscet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 217:2)
quid sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 314:2)
ego certe, ne calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 314:3)
sed quia omnem compositionem oratoriam constare pedibus dixi, aliqua de his quoque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 336:1)
idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION