라틴어 문장 검색

nam primo res apprehenditur, deinde apprehensa bona vel mala iudicatur, et ultimo iudicans prosequitur sive fugit. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:12)
Hec equidem duo fient sufficienter, si secundam partem presentis propositi prosecutus fuero, et instantis questionis veritatem ostendero.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:14)
quas quidem prosequar in sequentibus et inmediatis capitulis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:50)
Sed forsan melius est propositum prosequi, et sub pio silentio Salvatoris nostri expectare succursum. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:10)
quicunque aliquod edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet et, cum opera persuadentiora sint quam sermones, ut Phylosopho placet in ultimis ad Nicomacum, magis persuadet quam si sermone approbaret.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:18)
quod fuit illud prosequi. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:20)
Quod si unquam ad oras Americanas ille virinclytus appulerit, Americani, libertate fruentes, opera ejus maxime parta, Washingtonii amicum et familiarem eximium, honore summo, proculdubio, prosequentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.139)
Libertatis, enim, amatores omnes eum honore summo prosequi debent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.143)
Improbos omnes oderint, malos poenis cerceant, bonos honore prosequantur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.243)
nec nos hortari destitit, usque dum, opere tandem perfecto, auctorem muneribus amplissimis prosecutus sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.15)
quod si, hi viri, forte reputaverint, quam difficile sit, Graecam et Romanam linguas ad amussim callere, quamque multum temporis, in earum studio prosequendo, necessario insumendum sit, et, denique, quam pauci de linguarum earum doctoribus, vere eruditi et doctrina exculti sint, certe scriptori culpam, si qua sit, condonare et ignoscere haud gravabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.20)
Viginti quinque annorum spatium jam dilapsum est, ex quo, linguarum earum studium prosequi coeperim.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.31)
Pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:8)
Nulla in hoc libello adulatio - adulator quippe blandus inimicus est - nulla erit rhetorici pompa sermonis, quae te iam inter angelos statuat et beatudine virginitatis exposita mundum subiciat pedibus tuis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:2)
Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION