라틴어 문장 검색

ut enim [urbanis] admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:2)
ea translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:4)
quo quidem mihi nihil videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 4:5)
nam quis umquam dubitavit quin in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, secundas iuris scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 2:3)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
. . Subinde ut in locum secretiorem venimus, centonem anus urbana reiecit et Hic inquit debes habitare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:4)
Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:8)
Urbane inquit Agamemnon et nescio quam controversiam exposuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:12)
Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:4)
testis silvestris aedon atque urbana Procne, quae circum gramina fusae ac molles violas cantu sua furta colebant . . . Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:12)
Quos inter scurra, notus urbano sale, Habere dixit se genus spectaculi Quod in theatro numquam prolatum foret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.4)
Habes res urbanas;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 25:1)
Vides quam obsequenter paream tibi, qui non solum res urbanas verum etiam peregrinas tam sedulo scribo, ut altius repetam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 15:1)
alternis metulae surgunt, alternis inserta sunt poma, et in opere urbanissimo subita velut illati ruris imitatio.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:2)
tantum mihi copiarum qua urbanarum qua rusticarum nomine tuo oblatum est, quas omnes improbe, accepi tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION