라틴어 문장 검색

qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit nihil, quod imperaret, detrectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 41:2)
Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae locum admotum interfecto eo per insidias sub specie tutelae liberum eius invasisse regnum necatisque pueris hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae memorem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 8:1)
Haec dum in India geruntur, Graeci milites nuper in colonias a rege deducti circa Bactra orta inter ipsos seditione defecerant non tam Alexandro infensi quam metu supplicii.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 2:1)
Quippe occisis quibusdam popularium, qui validiores erant, arma spectare coeperunt et Bactriana arce, quae quasi tuta neglegentius adservata erat, occupata barbaros quoque in societatem defectionis inpulerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 3:1)
Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 13:2)
Ob haec regi an popularibus carior esset, dubitari poterat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 28:1)
Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad orientem maritima regione perdomita ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere - ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat - ,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 20:1)
Qua cognita clade Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:1)
populumne levem veterique tyranno infensum atque olim miserantes Aesona patres
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 76:2)
'quid tantum infensa repente numina?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 40:2)
Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 48:1)
Domina haecce Washingtonio aequaeva fuit, tamque animi dotibus, quam corporis forma, inter populares eminuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.24)
Popularium omnium ob oculos nunc versamur, quorum praeconium laudesque feremus, si forte tyrannidi, ab hostibus intentatae, eos eripiamus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.43)
Magnum, certe, apud populares Washingtonii nomen multum saepe alias profuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.28)
Washingtonio, igitur, quem antehac tutorem defensoremque populares duxerunt, aut exercitum dimittendi, aut vi et armis cibaria parandi, necessitas dira imponebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.38)

SEARCH

MENU NAVIGATION