라틴어 문장 검색

Denique, si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 10:1)
ubi lenti dolores, lentaeve febres sunt, et spatia inter accessiones porriguntur, acceduntque ea signa, quae in priore volumine exposita sunt, longum hunc futurum esse, manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 1:5)
Habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, porrigiturque febris inter horas viginti quatuor, et triginta sex;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VIII Curatio semitertianae febris. 1:2)
perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex vetere oleo sunt, eique adjiciendum aliquid ex calefacientibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 2:1)
post febrem perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 3:2)
ubi ex eo corpus conquieverit, in unctione vehementer perfricari;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 2:5)
et, si postea febris accessit, aeque perfricari, vinum copiosius bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 2:9)
Deinde post febrem oportebit ungi, et vehementer perfricari;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 4:4)
postero die, quum satis quieverit, ambulare, exerceri, ungi, perfricari, cibum capere sine vino:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 4:7)
tum frictio admoveretur lenis, ut ne manum quidem, qui perfricaret, vehementer imprimeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 14:5)
superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipse contineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 5:5)
si est, gestari, ungi, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die et ante cibum, et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adjiciantur calefacientia, insudet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 5:3)
deinde ipse se, suppresso spiritu, perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 14:7)
post ambulationem loco tepido vehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 6:3)
iterum vehementer perfricetur, sic ut neque venter, neque caput contingatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION