라틴어 문장 검색

Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 5:1)
At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:5)
Si uero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 4:1)
per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in is tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens uel in thorace uel in pulmone uel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluuium alui fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 7:1)
Vbi id expectatur, omni potione prohibendus est aeger:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 1:2)
praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret uehementer inprimeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 14:2)
Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:5)
In tristitia nigrum ueratrum deiectionis causa, in hilaritate album ad uomitum excitandum dari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:2)
idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:3)
potio non ultra danda est quam ut uitam sustineat, optimaque est, quae urinam mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:6)
Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:5)
nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:5)
potio sine uino aquae calidae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:5)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:6)
si fieri potest, etiam potione;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION