라틴어 문장 검색

Fere uero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, uicta medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 47:1)
ACROCHORDONA uocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 51:2)
infra lata, super autem tenuia, minus sanguinis mittunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 53:2)
Vbi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:3)
At si induruit et sic emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 29:2)
Si medicamenta uincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:2)
Si uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:6)
quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:2)
- Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 25:6)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 29:2)
deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem nominauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:5)
Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 37:1)
Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resoluere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:2)
Vua si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 8:1)
Si uero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION