라틴어 문장 검색

"quare iterum repetens iterumque edico:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권43)
"verte hunc adeo, fidissime Phegeu, cornipedem, et Tyrias invectus protinus arces aut Danais edice rogos aut proelia Thebis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권295)
sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris divinitas addicta conducitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:4)
Iam ediximus deum universitatem hanc mundi verbo et ratione et virtute molitum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:2)
Et nos autem sermoni atque rationi itemque virtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus praesit perficienti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 11:1)
Sed non tamen diuina pietas plebem suam, quam praesciuit, deseruit, quin multo digniores genti memoratae praecones ueritatis, per quos crederet, destinauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII. 1:2)
Nec mora, inluminatur caecus, ac uerus summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.13)
Sed non multo tempore reges, qui praeconem a se ueritatis expulerant, daemonicis cultibus inpune seruiebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:7)
praecones ab extremo orsi primos excivere Albanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 296:2)
censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latae cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis in campo Martio prima luce adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 450:1)
inde omnibus perculsis pavore in regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tarquinium citari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 481:2)
quo simul ventum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 612:3)
itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 115:1)
contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut venderet, liberos nepotesve eius moraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 261:1)
factoque senatus consulto ut urbe excederent Volsci, praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION