라틴어 문장 검색

ubi cum per praeconem, sicut Graecis mos est, suadendi, si quis vellet, potestas a magistratibus facta esset, nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 239:2)
nunc in concilio ad eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque verba audieritis, cum referant magistratus, cum praeco ad suadendum vocet, obmutuistis!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 242:1)
cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, cum ingenti adsensu nomen recitatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 322:1)
quibus longiorem exorsis orationem brevis interrogatio, cessurusne iis tribus urbibus esset, sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 480:1)
luce prima contio frequens velut ex ante indicto aut voce praeconis convocata in theatro erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 344:1)
idem nominatim adiectum scribit, ne cum Eumene Attali filio - novus is tum rex erat - bellum gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 378:1)
ad spectaculum consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et tuba silentio facto ita pronuntiat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 397:1)
audita voce praeconis maius gaudium fuit quam quod universum homines acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 399:2)
revocatus praeco, cum unusquisque non audire modo sed videre libertatis suae nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 401:1)
una voce praeconis liberatas omnis Graeciae atque Asiae urbes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 411:2)
eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 418:2)
referre deinde nominatim tyrannos civitatium finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter cives senectutem egissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 396:1)
testata quoque ipso Nemeorum die voce praeconis libertas est Argivorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 481:3)
cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 71:1)
itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare ut opem ferret ac servaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 389:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION