라틴어 문장 검색

cum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatae natura ipsa cedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:5)
volumus enim eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, saeptum atque munitum, non ut parvo metu praeditus sit, sed ut nullo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 41:1)
qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam servitute oppressam tenuit civitatem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:2)
an tibicines ique, qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur, vir sapiens multo arte maiore praeditus non quid verissimum sit, sed quid velit vulgus, exquiret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:4)
gloria popularis 317 18 450 24 (450 15451 24) cupiditas gloriae v. cupiditas Homo contemplator caeli 252 23 - divina mente praeditus 253 2 421 21 - opp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.95)
vim autem absolutam ad centrum, tanquam causa aliqua praeditum, sine qua vires motrices non propagantur per regiones in circuitu;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:4)
Obtinet haec ratio quamproxime ubi corpora in Mediis rigore aliquo praeditis tardissime moventur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 36:2)
Designet jam APEp corpus Terrae figurâ Ellipticâ praeditum, & ex uniformi materiâ constans.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:1)
Opinio prima eorum est qui nondum imbuti sunt scientia rerum opticarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:4)
quibus praeceptis imbuare!
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 6:4)
Quibus omnibus ita demum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 2:1)
Inde adulescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, duces agere dum sequuntur adsuescerent;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:1)
illis te manibus tangi, Briseï, sinebas, imbutae Phrygia quae nece semper erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 104:3)
hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, sufficiet nostris si modo vita malis, imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas, abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 126)
Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo Cinyphiam foedo corpore pressit humum, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, Funereoque graves edidit ore sonos . Protinus Eumenides lavere palustribus undis , Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, Terque cruentatas increpuere manus . Gutturaque imbuerant infantia lacte canino :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION