라틴어 문장 검색

vel quia apud Heliopolim taurum soli consecratum, quem Neuton cognominant, maxime colunt, vel quia bos Apis in civitate Memphi solis instar excipitur, vel quia in oppido Hermunthi magnifico Apollinis templo consecratum soli colunt taurum, Bacin cognominantes, insignem miraculis convenientibus naturae solis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 20:2)
divum autem pro divorum, sicut 'Argivum'. incedo incedere proprie est nobilium personarum, hoc est cum aliqua dignitate ambulare, ut regina ad templum forma pulcherrima Dido incessit et aut iaculo incedit melior, Sallustius sed incedunt per ora vestra magnifici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 464)
Graeci enim omne magnificum magnum, ut mater magna et dii magni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2874)
Sallustius in suppliciis deorum magnifici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6328)
serves Troia fidem magnificentius, quam si diceret 'Troiani'. serves Troia fidem quia quod rex promittit videtur res publica polliceri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1611)
sane fulmen triplici praeditum potestate est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 42913)
si 'iustitia', subaudiendum 'praeditum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1264)
vere autem iuniperus est quasi aculeis praedita, bacas ad piperis speciem gerens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 534)
nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:3)
quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 63:1)
nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:2)
virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:4)
certe enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:4)
etsi id melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 1:6)
Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION