라틴어 문장 검색

Nec tuae naturae est translaticia haec et quasi publica officia a familiaribus amicis contra ipsorum commodum exigere, et ego te constantius amo quam ut verear, ne aliter ac velim accipias, nisi te Kalendis statim consulem videro, praesertim cum me necessitas locandorum praediorum plures annos ordinatura detineat, in qua mihi nova consilia sumenda sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 1:1)
Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in praediis in melius et in maius, vetus sane et angusta, cum sit alioqui stato die frequentissima.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 1:1)
Satius itaque est comparari ea, quae ad coercendos ignes auxilio esse possint, admonerique dominos praediorum, ut et ipsi inhibeant ac, si res poposcerit, accursu populi ad hoc uti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 34 2:1)
Nam et praediorum comparandorum aut nulla aut rarissima occasio est, nec inveniuntur qui velint debere rei publicae, praesertim duodenis assibus, quanti a privatis mutuantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 54 1:2)
huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam, uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia, quae dominos sunt habitura novos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권417)
Uda quoque loca, quae in sativa praedia immutantur, magnam biodiversitatem, quam habebant, amittunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 52:3)
mercator hinc ac rusticus avara suspirant lucra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus13)
sic piratis mare servit ut mercatori, nec fluctus secius hosti obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2279)
"addicta avorum praedia foedis sub auctionibus successor exheres gemit sanctis egens parentibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.25)
Fuit olim hinc quidam senex, Mercator:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 319)
Ibi tum matri parvulam Puellam dono quidam mercator dedit Ex Attica hine abreptam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 259)
Mercator hoc addebat, e praedonibus Unde emerat se audisse abreptam e Sunio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 267)
Opportune adeo argentum nunc mecum attuli, Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3150)
nam ex his praediis talenta argenti bina Statim capiebat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 318)
luctantem Icariis fluctibus Africum mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION