라틴어 문장 검색

Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:6)
Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid cornicantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si praeconem addideris, putes incedere praefecturam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:6)
Praefectura domus Sicilia non mitior aula;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI249)
Tantum animorum viro Marius dabat, nobilitati semper inimicus, consulatu suo praeterea confisus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 1:2)
Quid futurum fuit, si annum consulatus implesset?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 17:2)
C. Caesar eloquentia et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 10:2)
Ut daretur consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, dissimulante eodem negabatur:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 16:1)
Marcus etiam Messala, Cn. Domitii in consulatu collega idemque per annos quinquaginta et quinque augur, de Iano ita incipit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 14:2)
CUM IMPERATOR CAESAR AUGUSTUS MENSE SEXTILI ET PRIMUM CONSULATUM INIERIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:2)
In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:1)
Volui in consulatu tuo venire, sed nox me conprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:4)
Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:1)
Vigilantem habemus consulem Caninium, qui in consulatu suo somnum non vidit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:6)
Alium praefectura equitum submotum et insuper salarium postulantem dicentemque:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 5:1)
Sunt alia scommata minus aspera, quasi edentatae beluae morsus, ut Tullius in consulem qui uno tantum die consulatum peregit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION