라틴어 문장 검색

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIII, nativitatis autem regis Aelfredi trigesimo quinto, praefatus exercitus naves suas per flumen, quod dicitur Scald, contra flumen navigans, ad monasterium sanctimonialium, quod dicitur Cundoth, traxit, et ibi anno uno mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 65 68:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo sexto, praefatus exercitus in duas se turmas divisit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:1)
Igitur, ut ad id, unde digressus sum, redeam, ne diuturna enavigatione portum optatae quietis omittere cogar, aliquantulum, quantum notitiae meae innotuerit, de vita et moribus et aequa conversatione, atque, ex parte non modica, res gestas domini mei Aelfredi, Angulsaxonum regis, postquam praefatam ac venerabilem de Merciorum nobilium genere coniugem duxerit, Deo annuente, succinctim ac breviter, ne qua prolixitate narrandi nova quaeque fastidientium animos offendam, ut promisi, expedire procurabo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 73 76:1)
Cumque hoc saepius magna mentis devotione ageret, post aliquantulum intervallum praefatum fici dolorem Dei munere incurrit, in quo, diu et aegre per multos annos laborans, se, etiam de vita, desperabat, quousque, oratione facta, a se penitus eum amovit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:13)
Helised quoque filius Teudubr, rex Brecheniauc, eorundem filiorum Rotri vi coactus, dominium regis praefati suapte requisivit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 80 83:4)
in cuius pontis occidentali limite arx munitissima praefati regis imperio pulcherrima operatione consita est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:4)
Aliud quoque monasterium iuxta orientalem portam Sceftesburg, habitationi sanctimonialium habile, idem praefatus rex aedificari imperavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 98 103:1)
in tribus namque cohortibus praefati regis satellites prudentissime dividebantur, ita ut prima cohors uno mense in curto regio die noctuque administrans commoraretur, menseque finito et adveniente alia cohorte, prima domum redibat, et ibi duobus, propriis quivis necessitatibus studens, commorabatur mensibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:3)
Sed hanc senum iuvenumque in discendis literis solertiam ad praefati regis notitiam explicavimus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:13)
Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam de vobis haberem, et elegi non exhibere faciem meam vobis, sed effunderem cor meum deo pro vobis, et causam magis periculi vestri non apud vos verbis sed apud deum lacrimis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum, quo soleo gaudere de vobis et inter tanta scandala, quibus ubique abundat hic mundus, aliquantulum consolari, cogitans copiosam congregationem et castam dilectionem et sanctam conversationem vestram et largiorem gratiam dei, quae data est vobis, ut non solum nuptias carnales contemneretis, verum etiam eligeretis societatem in domo habitandi unanimes, ut sit vobis anima una et cor unum in deum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 2:3)
Venerunt ad nos duo iuvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis rettulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum eo, quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium et, quod est gravius, dicant quod in die iudicii non sit redditurus deus unicuique secundum opera eius.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 1:1)
Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 4:1)
Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius quam aetatem eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 5:1)
Ad quam rem summae certe liberalitatis et decoris inter caetera eum movit grati et generosi animi sensus quidam quod praefatus dux is fuisset qui primum lapidem contra tyrannidem Richardi moverat, et revera pontem regi ad regnum super ruinas proprias straverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 21:2)
Adeo ut quis coniicere posset ulula ubi esset ex congregatione avium, aliis irridentibus, mirantibus aliis, aliis execrantibus, aliis os eius et gestus curiose intuentibus ut materiam sermonum captarent, in tantum ut falsus ille honor quo tamdiu gavisus esset abunde repensus fuerit contemptu et contumelia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION