라틴어 문장 검색

Et exitiale hoc vitium, quod in aliis non numquam intepescit, in illo aetatis progressu effervescebat, obstinatum eius propositum accendente adulatorum cohorte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 5:2)
Accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae ad palatium (ut poposcerat) intromissa, insidias ei latenter obtendi prodiderat a militibus obscurissimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 4:1)
Ut enim subterraneus serpens, foramen subsidens occultum, adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille odio alienae sortis etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus, inexplebili quodam laedendi proposito, conscientiam polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 4:2)
Vehementius hinc et deinde Constantius, quasi praescriptum fatorum ordinem convulsurus, recluso pectore patebat insidiantibus multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 3:1)
super his intendebantur ei alia quoque, a proposito legis abhorrentia cui praesidebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 8:2)
Dein Isarae Rhodanus aquis advenis locupletior, vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius assuetas, finitisque intervallis quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur, per patulum sinum quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 18:1)
Et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore Chonodomarium sibi iussit offerri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 65:1)
Quocirca magniloquentia elatus adulatorum, tune et deinde edictis propositis, arroganter satis multa mentiebatur, se solum (cum gestis non adfuisset) et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tune in Italia, dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta, laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 69:1)
credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat, quam damnatorum sorte (sicut sperabat,) ut frater Gallus occidi, ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 14:2)
Ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus, latius semet extentans, pacis amplectitur nomen, et condiciones proposuit graves, missoque cum muneribus Narseo quodam legato, litteras ad Constantium dedit nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 2:1)
Quia igitur veritatis ratio soluta esse debet et libera, et celsiores fortunas idem loqui decet atque sentire, propositum meum in pauca conferam reminiscens, haec quae dicturus sum me saepius replicasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 4:1)
Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 6:1)
Credimus (neque enim dubium est) per aerios tramites Famam praepetem volitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summa proponebatur ;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 3:1)
Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 10:1)
Ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas affingens, dum in calamitosis stipendiis versaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION