라틴어 문장 검색

Ceterum si nemo esset qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos auferendo factorem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 2:3)
Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, inluditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 1:2)
Atque ita inde praesumptum opinor nos quoque ut Iudaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 2:2)
Verum neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius deputari et damnari iuvat, neque de deo aliter praesumimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 2:2)
unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 4:2)
Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 17:1)
Non ergo dignius praesumetur ipsos esse qui se deos faciant, cum eadem edant quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:3)
Quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 11:2)
Et tamen quod facinus admittit qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert nec appellationem dei ita ut imperatoris in aliquo principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 4:1)
Quo vos offendimus, si alias praesumimus voluptates?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:3)
Itaque non expedit falsa dici nec inepta haberi quae expedit vera praesumi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:4)
Quale iudicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 2:3)
A principio itaque uoluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quae promeremus, didicimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:1)
ad extremum, diuturna meditatione concepta, praesumunt inire conflictum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:10)
Institutio uel forma castitatis hostibus nuntiatur, qui uictoriam quasi de inermi exercitu praesumentes, adsumta alacritate festinant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION