라틴어 문장 검색

Sed de omnibus Venetis militibus neminem praeter unum in machina repererunt, quem nulla mortis pericula ab ejus potuerunt absterrere custodia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:3)
Sed de omnibus nulli egressi sunt praeter duos, qui et coram eo steterunt, si forte misericordiam et vitam invenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:4)
statimque a conspectu illius abducti, quasi munera accepturi, omnes capitalem subiere sententiam, praeter unum, qui solus cum Baldewino ex omnibus triginta remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:3)
Sed nihil praeter alimenta et plurimam venationem invenerunt, quibus ventrem impleverunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:4)
nihil vero vini aut alicujus poculi praeter fontes aquarum dulcium biberunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:5)
Quibus superatis, inter duos apices montium hospitati sunt, ubi nocte necessariis cibis, quos vehiculis mulorum, camelorum, asinorum attulerant, sufficienter recreati sunt, [0592A] nihil prorsus reperientes illic praeter aquas recentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:7)
Et ad villam Palmarum venientes, nihil alimoniae praeter fructum dactylorum repererunt, quibus corpora fessa et escis jejuna recreaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:11)
optimates nostri et equites cuncti praeter nos ceciderunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:7)
sed nemo se obtulit ad custodiam praeter ducem Burgundiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:11)
Sed comes viriliter resistens, non amplius quam tres suorum amisit, praeter aliquos gravi sagittarum infixione ibidem vulneratos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:2)
Erant enim in eadem navi homines centum et quinquaginta praeter femineum sexum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:3)
Gentiles vero sentientes [0637C] hanc Christianorum puppim inter se stulto errore allapsam, eam undique coronantes, tota nocte ejus inhabitatores pravi impugnatione vexaverunt, et illi econtra fortiter restiterunt, donec orto mane, non ultra tot millium jacula et vim sufferre valentes, et a defensione cessantes, universi cum septem equitibus et cunctis mulieribus capti et decollati sunt, praeter solum armigerum, qui temerario ausu inter undosas procellas vix nando evasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:5)
Nunc autem velut homo cautus et gnarus bellicae artis, ut Turcorum superbiam et virtutem intellexit defluxisse, et nihil praeter fugam meditari, Christianorum vero victrices aquilas cum magna vociferatione insequi plurimum gavisus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:3)
Quos atrociter lanceis et sagittis infigunt, praeter eos, qui in porta civitatis evaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:2)
Tam nefarium hominem, et tam nequam traditorem, [0664D] non debere recipi aut vitae reservari, sed omnino de terra deleri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION