라틴어 문장 검색

At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid laruarum, oculis tuis oggerat, omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito haud longe abes.
(아풀레이우스, 변명 62:1)
Illud etiam, ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam.
(아풀레이우스, 변명 99:7)
id fanum secundo litore, si recte recordor uiam, uiginti haud amplius stadia oppido abest.
(아풀레이우스, 플로리다 15:8)
ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:20)
Priusquam uobis occipiam, principes Africae uiri, gratias agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne decreuistis, prius uolo causam uobis allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et aegris medicabula - quippe ita institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me in perpetuum firmiter dedicaui:
(아풀레이우스, 플로리다 16:1)
quippe eodem die in palaestra adeo uehementer talum inuerti, ut minimum afuerim, quin articulum etiam a crure defringerem.
(아풀레이우스, 플로리다 16:32)
utrumque enim a me, Scipio Orfite, longe abest.
(아풀레이우스, 플로리다 17:2)
Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
"Lux abest:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:13)
"Absit"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:10)
At ego curiosus alioquin, ut primum artis magicae semper optatum nomen audivi, tantum a cautela Pamphiles afui ut etiam ultro gestirem tali magisterio me vel ampla eum mercede tradere et prorsus in ipsum barathrum saltu concito praecipitare.
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:1)
"et ad quempiam praetereuntium Quid hoc inquam comperior?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:4)
"Ehem, et quod paene praeterieram, si qui non integrum corpus mane restituerit, quicquid inde decerptum deminutumque fuerit, id omne de facie sua desecto sarcire compellitur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:12)
"Sed, quod sciscitari paene praeterivi, quo dicto factove rursum exutis pinnulis illis ad meum redibo Lucium?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:8)
cum denique iam luce clarissima vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas, Graecorum genuino sermone nomen augustum Caesaris invocare temptavi, et " O " quidem tantum disertum ac validum clamitavi, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui:
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION