라틴어 문장 검색

is praetorii praefectus identidem orabat ne fidissimum exercitum, ne optime meritos milites desereret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장9)
ad gemitum morientis ingressi liberti servique et Plotius Firmus praetorii praefectus unum vulnus invenere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장9)
tulere corpus praetoriae cohortes cum laudibus et lacrimis, vulnus manusque eius exosculantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장12)
et proelium atrox arsisset, ni duae praetoriae cohortes causam quartadecimanorum secutae his fiduciam et metum Batavis fecissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장7)
Proximus Vitellio e praetoriis cohortibus metus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 67장1)
aegre tamen cohibiti qui exitium consularis et quondam ducis sui flagitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장16)
iuncti inde Moesici ac Pannonici exercitus Dalmaticum militem traxere, quamquam consularibus legatis nihil turbantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장6)
sedecim praetoriae, quattuor urbanae cohortes scribebantur, quis singula milia inessent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장6)
neque ex Hispaniis properabatur, nullo tum ibi consulari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장3)
namque Lucilius Bassus post praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장10)
nam Flavianum, omissa Pannonia ingressum Italiam et discrimini exemptum, rerum novarum cupido legati nomen resumere et misceri civilibus armis impulerat, suadente Cornelio Fusco, non quia industria Flaviani egebat, sed ut consulare nomen surgentibus cum maxime partibus honesta specie praetenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장5)
digressu consularium uni Antonio vis ac potestas in utrumque exercitum fuit, cedentibus collegis et obversis militum studiis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장7)
Publilium Sabinum praetorii praefectum ob amicitiam Caecinae vinciri iubet, substituto in locum eius Alfeno Varo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장7)
aliis placebat accitis ex urbe praetoriis cohortibus valida manu perrumpere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장4)
ducebat Pompeius Silvanus consularis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION