라틴어 문장 검색

contudit ingenium patientia longa malorum, et pars antiqui nulla vigoris adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1212)
Speciales merentur grates illi qui cum vigore certant ut gravia solvantur consectaria degradationis ambitus apud pauperrimos mundi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:5)
IV. HUMANAE VITAE QUALITATIS PRAVITAS ET SOCIALE DETRIMENTUM
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 56:1)
105. Facile creditur “quodlibet potestatis incrementum utique progressum constituere, securitatis augmentum, utilitatis, beneficii, vitalis vigoris, bonorum plenitudinis”, proinde ac si realitas, bonum et veritas sponte emanent ipsa ex technologiae et oeconomiae potentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:1)
Credere significat misericordi amori se tradere, qui usque recipit et ignoscit, qui exsistentiam sustinet ac dirigit, qui ad nostrae historiae pravitates corrigendas multum valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:18)
Qui iter arripit ad bonum exercendum, iam Deo propiorem se gerit, eius praesidio suffultus, quia vigoris divinae lucis est nostros oculos illuminare, dum ad plenitudinem amoris progredimur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 65:7)
Est tria summa Deus, trinum specimen, vigor unus.
(프루덴티우스, Apotheosis, Hymnus de trinitate1)
vultus, vigor et color idem, qui modo vivit, erit, nec me vel dente vel ungue fraudatum revomet patefacti fossa sepulcri.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3366)
tunc mortis oppressus vigor, tunc lex subacta est Tartari, tunc vis diei fortior noctem coegit cedere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum21)
sed cum iubar claresceret, lapsante claudus poplite emurque victus debile, culpae vigorem perdidit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus22)
oris opus, vigor igneolus non moritur, quia flante Deo conpositus superoque fluens ' de solio patris artificis vim liquidae rationis habet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum54)
sed nos tu gemino fovens paratu artus atque animas utroque pastu confirmas, Pater, ac vigore conples.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum11)
lex haec data est caducis deo iubente membris, ut temperet laborem medicabilis voluptas, sed dum pererrat omnes quies amica venas pectusque feriatum placat rigante somno, liber vagat per auras rapido vigore sensus, variasque per figuras quae sunt operta cernit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum5)
"natura docet revirescere cuncta post obitum, siccantur enim pereunte vigore quo vixere prius:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 267)
modo sint ut corpora terra edita terrenis quibus est vigor ex elementis;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2292)

SEARCH

MENU NAVIGATION