라틴어 문장 검색

Sane hanc in amicitia virtutem satis facile probatu est, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo pro impetu spiritus instabili et irrationabili semper motu feretur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:6)
Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:7)
Si autem unus adesset quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia quae prius videbantur amara, dulcia redderentur et sapida?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:29)
Simulatio, ut mihi videtur, deceptorius quidam consensus est, contra iudicium rationis, quam Terentius in persona Gnatonis satis eleganter expressit:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:10)
Cernens tunc ille me gratum habere quod dixerat, humiliter respondisse ad singula, satis dedisse de omnibus, se non modo nihil offensionis, sed insuper copiosiorem fructum percepisse;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:3)
Quas Natura prius leni perflauerat aura, Perflat maiori flatu Prudencia mentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:3)
Quid genus in species diuisum separat aut quid Diuidit in partes totum rursusque renodat Que sunt sparsa prius, diuisaque cogit in unum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:22)
Nec mirum si facta prius perfectius ornans Perficit et factum cultu meliore uenustat, Cui magis arridet species et gracia forme, Quod comites multa pictoris preuenit arte, Totam pictoris artem sub pectore claudens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:4)
Instrumenta prius manibus prefecta relinquens, Ingreditur lathomi studium, domat arte rigorem Marmoris et primum partes complanat ad unguem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:35)
Cur huius tyrones artis eleufuga terret Atque prius cogit illos exire profundum Quam subeant labique priusquam in arte laborent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:14)
Hic proles Ledea micat nec pignus amoris, Quem prius in terris gessit, deponit in astris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:5)
Nec solum signis, uerum racione, rebelles Vincit nec satis est concesso calle meare:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:18)
Nil imperfectum, quia perfectissimus actor, Nec maius uoluit quam quod satis omnibus esset, Nec decuit fecisse minus qui plus potuisset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:14)
Et cornu quod nulla prius munuscula, nullum Exhausit munus, totum diffunditur, in quo Se probat et quantum possit metitur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:9)
et jam mutare priora Facta cupit Fortuna parens, prolique secunde Tota fauet, temptatque prius descindere factum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION