라틴어 문장 검색

sic refecta fides et paulatim privati quoque creditores reperti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장7)
isdem diebus Granius Marcianus senator, a C. Graccho maiestatis postulatus, vim vitae suae attulit, Tariusque Gratianus praetura functus lege eadem extremum ad supplicium damnatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장5)
milies sestertium in munificentia conlocatum, tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum Augusto et scaenam Pompeiani theatri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장3)
egregium vita famaque quoad privatus vel in imperiis sub Augusto fuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장8)
se modicos senatores quieta re publica nulla nisi pacis emolumenta peterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장10)
quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장6)
Orationem principis secuto patrum consulto primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장1)
satis constat eo pavore offusum Claudium ut identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장3)
Decrius quoque Calpurnianus vigilum praefectus, Sulpicius Rufus ludi procurator, Iuncus Vergilianus senator eadem poena adfecti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장12)
iuvitque oblivionem eius senatus censendo nomen et effigies privatis ac publicis locis demovendas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장6)
Galliae Narbonensi ob egregiam in patres reverentiam datum ut senatoribus eius provinciae non exquisita principis sententia, iure quo Sicilia haberetur, res suas invisere liceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 23장1)
inter quae praecipuus propugnator eius Vitellius, validissima gratia, aetate extrema (adeo incertae sunt potentium res) accusatione corripitur, deferente Iunio Lupo senatore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장5)
Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, ignavia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione scurrarum iners otium oblectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장1)
neque recepti sunt inter reos Carrinas Celer senator servo accusante aut Iulius Densus equester, cui favor in Britannicum crimini dabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 10장5)
et plurimis equitum, plerisque senatoribus non aliunde originem trahi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION