라틴어 문장 검색

maxime varia et multiplex actio est probationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:4)
praecipere vero ac discere, quomodo etiam probatione difficilia tractentur, necessarium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 51:1)
adiiciunt loco probationis, quod ea praestantissimos in eloquentia viros ediderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:2)
quos ut in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:1)
proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 218:5)
quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas et perplexas fecerunt, quae ut sint verae, tamen mendacio similes sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 8:4)
Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 10:5)
"Si dubia sunt," inquit, " quae praecipis, probationes adicere debebis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:1)
" Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:3)
Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:1)
Si probationes necessariae sunt, et decreta, quae veritatem argumentis colligunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:2)
Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:1)
non quomodo solet aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse, ut credatur propter hoc etiam uenefica:
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 5:3)
*τυδείδην δ' οὐκ ἀ`ν γνοίησ ποτέροισι μετείη. CASSIVS SEVERVS uenustissimam rem ex omnibus, qui ab auditione eius cum rediret interogatus quomodo dixisset respondit:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 14:4)
Maxima beneficia probationem non habent, saepe intra tacitam duorum conscientiam latent ;
(세네카, 행복론, Liber III 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION